質問 | 答え | |||
---|---|---|---|---|
Ad ostia domus clari iurisperiti Romani multi clientes conveniebant.
|
||||
Unus ex iis servum rogat: “ Este domi patronus noster? An eum salutare poterimus?”
|
||||
Servus respondet: “ Dominus meus brevi vos audiet et omnes vestras quaestiones solvet. Sed exspectate, nam nunc quidem prandebit.”
|
||||
Clientes igitur exspectant, sed is, quem in iudicium creditor vacat, dicit: “Quia debitum meum statuta die solvere non poteram, creditor profecto me apud iudicem accusabit.
|
||||
In iudicio me sistan, sed pecuniam non reddam, quia oves meas vendere non poteram.
|
||||
Mihi consilio iurisperiti opus est.
|
||||
Cliens, qui iurisperitum iam aliquando consulebat, illi dicit:
|
||||
Patronus noster bene tibi suadebit et videlicet dicit: Quia debitum reddere cupiebas, sed non poteras, reus non es.
|
||||
Itaque iudex certe te absolvet.
|
||||
Titus cum Lucio fructus suos vendere cupientes Romam veniunt.
|
||||
Titus in foro ait: “Quam pulchra templa Romae aedificantur, quam multa aedificia struuntur!”
|
||||
Cui Lucius: “Urbs haec non longe a montibus distat, ubi multi lapides inveniuntur, qui Romam advehi possunt.
|
||||
Postea ex iis fabri nostri templa et aedificia exstruunt.
|
||||
Titus dicit: “Sed et templorum varietes variis picturis ornantur, iuxta vero illa magna monumenta collocantur.”
|
||||
Tum Lucjusz: “ Fabri nostri ingeniosi recte existimantur, sed et servi, qui in Italiam asportantur, saepe dociles sunt.
|
||||
Itaque urbs nostra speciosa apparet.
|
||||
Avus Quinti et Mucii de vita decendes eos heredes constituit.
|
||||
Quintus casam et hortum, Mucius agrum et iumenta accipiet.
|
||||
Quintus tabulas testamenti legens ait: “Contentus sum, quoniam avi nostri ager, qui bene colebatur, et nunc bene coletur, arabitur, purgabitur, fructus vero in horto suo tempore colligentur.
|
||||
Non erit vanus labor, quem avus noster tot annis impendebat.
|
||||
Mucius dicebat: “ Et ego sum contentus, quoniam avi casa, quae iam vetustate conficiebatur, a te bene curabitur.
|
||||
Avus enim noster homo prolixa aetate erat et eam reficere non poterat.
|
||||
Laborem hunc libenter suscipiemus et hoc modo hereditas nostra augebitur, mea enim et tua industria iam probabatur.
|
||||
Salus rei publice a civibus Romanis summa lex appellabatur.
|
||||
Nemini ullam legem viola re impune licebat, nemo per fas et nefas - ut dicebat - libere agere poterat.
|
||||
Uterque konsul, omnes magistratus et totus senatu leges diligenter observabant.
|
||||
In prisca re publica Romana nullus locus petulantiae dabatur.
|
||||
Consulum res praeclare gestae oblivione minime obruebantur, alter alteri rei publicae negotia gerenti libenter subveniebat.
|
||||
Primo plebeii a patriciis affligebantur, sed postae plebs suos magistratus creabat, qui plebeios defendebant.
|
||||
Soli censori omnes castigare ius erat et quidem senatores senatu movere.
|
||||
Antiquis Romanis quattuor iura publica et duo privata erant.
|
||||
In iuribus publicis numerabantur haec: ius suffragi, ius honorum, ius provocationis, ius sacrorum.
|
||||
Ad iura privata ius connubii et ius commercii pertinebat.
|
||||
Servi omni iure carebant, nam modo laboris instrumenta habebantur.
|
||||
Sed et civibus Romanis iura nonnumquam vi eripiebantur, quando divites patricii cum pauperibus plebeiis de iuribus certa bant.
|
||||
Demum Anno quadringentesimo nonagesimo quarto ante Christum natum plebeii urbem relinquunt et in Montem Sacrum secedunt, patricii enim filias suas plebeiis in matrimonium dare recusabant.
|
||||
Denique, ut iam legebatis, plebeiis tribunos plebis eligere licebat, qui eos ab iniuriis patriciorum vindicabant.
|